# Introductio in analysin infinitorum 4-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/4-2

Quia vero recta RS indefinita utrinque ab A in infinitum excurrit, utrinque etiam omnes ipsius x valores abscindi poterunt. Quod si autem valores affirmativos ipsius x ab A dextrorsum progrediendo abscindamus, intervalla Ap sinistrorsum abscissa valores ipsius x negativos exhibebunt. Cum enim, quo longius punctum P dextrorsum ab A distat, intervallum AP eo majorem valorem ipsius x significet; sic vicissim, quo magis punctum P sinistrorsum removetur, eo magis valor ipsius x diminuetur; atque, si P ad A perveniat, omnino fiet * –0. Hanc ob rem si P ulterius sinistrorsum removeatur, valores ipsius x nihilo minores, hoc est negativi, denotabuntur, atque ideo intervalla Ap ab A sinistrorsum abscissa valores ipsius x negativos exhibebunt, si quidem intervalla AP dextrorsum sumta valores affirmativos praebere censeantur. Arbitrarium autem est utra plaga ad valores affirmativos ipsius x designandos eligatur: semper enim opposita valores ipsius x negativos continebit. 4. Cum igitur linea recta indefinita quantitatem variabilem TAB. x exhibeat, videamus quomodo Functio ipsius x quaecunque Fig. 2. quam- commodissime geometrice repraesentari queat. Sit y Functio quaecunque ipsius x; quae ergo valorem determinatum induat, si pro x valor determinatus substituatur. Sumta recta indefinita RAS ad valores ipsius x denotandos, cuilibet valori ipsius x determinato AP normaliter applicetur recta PM valori ipsius y respondenti aequalis. Scilicet, si valor ipsius y prodeat affirmativus, is supra rectam RS constituatur, sin autem valor ipsius y negativus oriatur, is infra rectam RS normaliter applicetur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
