Latin
CUJUSQ
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. De Lineis secundi Ordinis. 85. CUia in Linearum ordine primo sola Linea recta continetur cujus indoles jam satis ex Geometria elementari constat, Lineas SECUNDI ORDINIS aliquanto diligentius contemplemur, quod eae inter omnes Lineas curvas sint simplicissimae, atque per totam Geometriam sublimiorem usum habeant amplissimum. Praeditae autem sunt istae Lineae, quae etiam SECTIONES CONICAE vocantur, plurimis insignibus proprietatibus, quas cum antiquissimi Geometrae eruerunt, tum recentiores amplificarunt. Harumque proprietatum cognitio adeo necessaria judicatur, ut a plerisque Auctoribus statim post Geometriam elementarem explicari soleant. Quoniam vero istae proprietates omnes non ex uno principio derivari possunt, sed alias aequatio patefecit, alias generatio ex Sectione Coni, alias denique alii describendi modi, hic tantum eas proprietates investigabimus, quas aequatio sola sine aliis subsidiis suppeditat. 86. Consideremus ergo aequationem generalem pro Lineis secundi ordinis, quae est ο Σ αΦ βκ τ γγ τ δχ· ψ εκy –ζγγ, quam aequationem ita comparatam esse ostendimus, ut, quocunque angulo Applicatae ad Axem inclinatae statuantur, ea tamen semper omnes Lineas secundi Ordinis in se complectatur. Tribuatur jam isti aequationi haec forma PQO, ex qua patet cuique Abscissae x respondere vel duas ApplicaEuleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II. tas y, vel nullam, prout binae radices ipsius y fuerint vel reales vel imaginariae. Quod si autem fuerit (o tum unica quidem Applicata singulis Abscissis respondebit, altera abeunte in infinitum, quam ob rem iste casus nostram indagationem non turbabit. 87.