# Introductio in analysin infinitorum 42-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CUJUSQ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/42-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/42-2

Quoties autem ambo ipsius y valores fuerint reales; id quod evenit, si Applicata PMN Curvam in duobus punctis M & N intersecat, erit summa radicum PMTPN, , sumta recta AEF pro Axe, A pro initio Abscissarum, & angulo APN, quo Applicatae Axi insistunt, posito obliquo pro lubitu. Quod si ergo sub eodem angulo ducatur quaevis alia Applicata npm, cujus quidem valor pm est negativus, erit eodem modo pu – pm = Subtrahatur haec aequatio a priori, erit PM+pmAPNpuTAAP) S. PI Ducantur ex punctis m & n rectae Axi parallelae, donec priori Applicatae occurrant in punctis μ & ν, eritque Mμ + Nν = EPP, seu summa Mu -Ni ad Pp seu mu seu ny rationem habebit constantem ut e ad ζ. Ratio scilicet haec perpetuo erit eadem, ubicunque in Curva ducantur rectae MN & mn, dummodo cum Axe datum faciant angulum, atque rectae nv & m Axi parallelae ducantur. 88. Si Applicata PMN eo promoveatur, quo puncta M & N coincidant, tum Applicata tanget Curvam; ubi enim duae intersectiones conveniunt, ibi Linea secans abit in tangentem. Sit igitur KCI ejusmodi tangens, cui ducantur parallelae quotcunque rectae MN, mn, Curvae utrinque occurrentes, cujusmodi rectae vocari solent CHORDAE & ORDINATAE. Tum ex punctis M, N, m, n ad tangentem producantur rectae MLNK; & mi, nk Axi prius assumto parallelae. Quia nunc intervalla CK, Ck ad contrariam puncti C partem cadunt, negative capi debebunt. Hinc erit CI–CK: MI=E: (CAP. V.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
