Latin
CUJUSQ
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
&Ci -Ck: mi =e. ζ; ideoque CI–CK. MIci –Ck: mi seu MI: miCI—CK: Ci— Ck. 89. Quia positio Axis respectu Curvae est arbitraria, rectae MI, NK, mi, nk pro lubitu duci poterunt, dummodo inter se fuerint parallelae: eritque semper MI: mi =CI CK: Ci– CR. Quod si ergo rectae parallelae MI &NK ita ducantur ut fiat CI=CK; quod evenit si parallelae MI &NK statuantur rectae CL, quae ex contactu C ducta Ordinatam MN in L bisecat: tum, ob CI– CK=O, fiet quomi(CI–CK) –0. Quare producta que Ci —Ck =recta CL in I, quia, ob mi &nk pariter ipsi CL parallelas, est ml =Ci &nl =Ck, erit ml =nl. Unde sequitur rectam CLI, quae ex puncto contactus C ducta unam Ordinatam MN tangenti parallelam bisecat, eandem omnes Ordinatas mn eidem tangenti parallelas bifariam secare. 90. Cum igitur recta CLI omnes Ordinatas tangenti ICK parallelas in duas partes aequales secet, haec Linea CLI vocari solet DIAMETER Lineae secundi ordinis seu Sectionis conicae. Hinc innumerabiles in unaquaque Linea secundi Ordinis duci possunt Diametri, quia in singulis punctis Curvae datur tangens. Ubicunque enim data fuerit tangens ICK, ducatur una quaevis Ordinata MN hinc tangenti parallela, qua in L bisecta, erit recta CL Diameter Lineae secundi ordinis, omnes Ordinatas tangenti IK parallelas bifariam secans. 91. Ex his etiam sequitur, si recta LI duas quasvis parallelas Ordinatas MN &mn bisecet, eandem esse omnes reliquas Ordiratas illis parallelas bisecturam: dabitur enim alicubi recta Curvam tangens IKhis Ordinatis parallela, ideoque dabitur Diameter. Hinc nova habetur methodus in data Linea secundi ordinis innumerabiles Diametros inveniendi; ducantur enim pro lubitu duae Ordinatae seu Chordae MN &mn inter se parallelae, quibus bisectis in L &l, recta per haec puncta ducta omnes reliquas Ordinatas illis parallelas pariter bisecabit, eritque propterea LIB. II.