# Introductio in analysin infinitorum 48-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CUJUSQ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/48-2

MS in data ratione eadem, ubicunque punctum M in Curva capiatur, dummodo anguli ad P, Q. R, & S iidem serventur. Ad hoc ostendendum ducantur per M duae rectae Mq & r5, illa lateri AB haec lateri BD parallela, ac notentur intersectionum cum lateribus trapezii puncta p, q, r, & 5: eritque per prius inventum Mp. My ad Mr. Ms in data ratione. Propter omnes autem angulos datos datae erunt rationes MP: Mp, MQ: Mq, MR: Mr, & MS: Ms, ex quibus sequitur fore MP. MQ ad MR. MS in data quoque ratione. 100. Quoniam supra vidimus, si Ordinatae parallelae MN, mn producantur, quoad tangenti cuipiam CPp occurrant in P & p, fore PM. PN: CP. =pm. pn: Cpi. Quare, si puncta L & I notentur, ut sit PL media proportionalis inter PM & PN, pariterque pl media proportionalis inter pm & pn, erit PL2: CP- =pli: Cp᾽; ideoque erit PL: CP. pl: Cp, unde patet omnia puncta L, l in Linea recta per punctum contactus C transeunte esse sita. Quare, si una Applicata PMN ita secetur in L ut sit PL-=PM. PN, recta CLD per puncta C & L ducta omnes reliquas Applicatas pmn ita quoque secabit in I ut sit pl media proportionalis inter pm & pn. Vel, si duae Applicatae PN & pn ita in punctis L & l secentur, ut sit PL- =PM.PN & pl' = pm. pn recta per L & I producta per punctum contactus C transibit, atque omnes reliquas Applicatas illis parallelas in eadem ratione secabit. 101. His Linearum secundi ordinis proprietatibus, quae ex forma aequationis immediate consequuntur, expositis; progrediamur ad alias magis reconditas investigandas. Sit igitur proposita aequatio pro his Lineis secundi ordinis generalis ΦXXE =O, ex qua cum cuivis Abscissae AP=x, duplex Applicata y nempe PM & PN respondeat, positio Diametri omnes Ordinatas MN bifariam secantis definiri potest. Sit enim IG ista Diameter, quae Ordinatam MN secabit in puncto medio L, quod ergo punctum est in Diametro. Ponatur PL =2; &, cum sit 2 = T PM+- PN, erit 2 = — seu 2 ζ2 -- ex +γ = o, quae est aequatio positionem Diametri IG praebens. 102.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
