# Introductio in analysin infinitorum 5-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/5-2

Sumtis enim valoribus ipsius y affirmativis supra rectam RS, evanescentes in ipsam RS & negativi infra eam cadent. 5. Figura ergo ejusmodi Functionem ipsius x, pro y exhibet, quae, posito x = o, induat valorem affirmativum =AB, sin capiatur x =2 AP, fit y = PM; si x =AD, fit y=0, &, si sumatur x =AP, Functio y accipit valorem negativum ideoque normaliter applicata PM infra rectam RS cadit. Simili modo valores ipsius y, qui valoribus negativis ipsius respondent, repraesentantur per applicatas supra RS positas si sint affirmativi; contra autem infra rectam RS constitui debent, ut pm: sin autem, pro quopiam ipsius x valore, ut * = AE, fiat y = o, tum ibi longitudo Applicatae evanescit. 6. Si igitur hoc modo pro omnibus valoribus determinatis ipsius x definiantur valores ipsius y respondentes, ad singula rectae RS puncta P constituentur rectae normaliter applicatae PM valores Functionis y exprimentes, harumque Applicatarum PM alteri termini P in rectam RS incident, alteri vero M vel supra RS erunt positi, si valores ipsius y fuerint affirmativi; vel infra, si sint negativi; vel etiam in ipsam rectam RO incident, si evanescant, uti evenit in punctis D & E. Singulae ergo Applicatarum extremitates M repraesentabunt lineam quampiam, sive rectam, sive curvam; quae igitur hoc modo per Functionem y determinabitur. Quare, quaelibet ipsius x Functio, hoc modo ad Geometriam translata, certam determinabit lineam, sive rectam sive curvam, cujus natura a natura Functionis y pendebit. Hoc autem modo linea curva, quae ex Functioney resultat, perfecte cognoscitur; quoniam omnia ejus puncta ex Functione y determinantur; in singulis enim punctis P constat longitudo Applicatae normalis PM, cujus extremum punctum M in linea curva sit positum, sicque omnia lineae curvae puncta inveniuntur. Quomodocunque autem linea curva fuerit comparata, LIB. II. parata, ex ejus singulis punctis rectae normales ad rectam RS duci possunt, sicque obtinentur intervalla AP, quae valores variabilis x exhibent, & longitudines Applicatarum PM, quae valores Functionis y repraesentant.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
