# Introductio in analysin infinitorum 5

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, INDEX CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/5

Occurrunt autem nonnunquam Functiones tantum apparentes, quae, utcunque quantitas variabilis varietur, tamen usque eumdem valorem retinent, quae, etsi speciem Functionis mentiuntur, tamen revera sunt quantitates constantes. 6. Praecipuum Functionum discrimen in modo compositionis, quo ex quantitate variabili & quantitatibus constantibus formantur, positum est. Pendet ergo ab Operationibus quibus quantitates inter se componi & permisceri possunt: quae Operationes sunt Additio & Subtractio; Multiplicatio & Divisio: Evectio ad Potestates & Radicum Extractio; quo etiam Resolutio Aequationum est referenda. Praeter has Operationes, quae algebraicae vocari solent, dantur complures aliae transcendentes, ut Exponentiales, Logarithmicae, atque innumerabiles aliae, quas Calculus integralis suppeditat. Interim species quaedam Functionum notari possunt; ut multipla 22; 32; 3z; 4z; &c. & Potestates ipsius z, ut z2; 2'; 22; -–; &c. quae, uti ex unica operatione sunt desumtae, ita expressiones quae ex operationibus quibuscunque nascuntur, Functionum nomine insigniuntur. Functiones dividuntur in Algebraicas & Transcendentes; illae sunt, quae componuntur per operationes algebraicas solas, hae vero in quibus operationes transcendentes insunt. Sunt ergo multiplae ac Potestates ipsius z Functiones algebrai cae; atque omnes omnino expressiones, quae per operationes algebraicas ante memoratas formantur, cujusmodi est Quin-etiam Functiones algebraicae saepenumero nequidem explicite exhiberi possunt, cujusmodi Functio ipsius z est Z, si definiatur per hujusmodi aequationem; aequatio resolvi nequit; tamen constat Z aequari expressioni cuipiam ex variabili z & constantibus compositae; ac propterea fore Z Functionem quamdam ipsius z.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
