Latin
E DPECVBAATE
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
E DPECVBAATE Quilibet ergo coëfficiens aequalis est aggregato ex multiplis aliquot praecedentium una cum numero quodam, quem numerator praebet. Nisi autem numerator in infinitum progrediatur, haec additio mox cessabit, atque quivis terminus secundum legem constantem ex aliquot praecedentibus determinabitur. Ne ergo lex progressionis usquam turbetur conveniet EunctioFunctionem fractam genuinam adhibere: si enim fractio spuria CAP. IV. accipiatur, tum pars integra in ea contenta ad Seriem accedet, atque in illis terminis, quos vel auget vel minuit, legem progressionis interrumpet.