Latin
ZVISGE
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 52-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur hoc punctum in quavis Linea secundi ordinis sit unicum, in eoque omnes Diametri se mutuo decussent, hoc punctum vocari solet CENTRUM Sectionis conicae. Quod ergo ex aequatione inter *&y proposita ο =αψ βα τ γγ τ δκα τ εκγ τ ζγγ ita invenitur, ut sumta AD =28O— 5, capiatur CD =2γ δ —GE. 108. Supra autem invenimus esse ARTAH =48X2: sunt autem IK &GH perpendicula ex terminis Diametri IG in Axem demissa; unde perspicitur esse ADSAKTAH atque ideo punctum D erit medium inter puncta K &H. Quam ob rem Centrum quoque C in medio Diametri IG erit situm; quod cum de quavis alia Diametro aeque valeat, consequens est non solum omnes Diametros se mutuo in eodem puncto C decussare, sed etiam se invicem bifariam secare. 109. Sumamus nunc quamcunque Diametrum AI pro Axe ad quem Ordinatae MN applicatae sint sub angulo APM= q, cujus Sinus =m &Cosinus =n. Ponatur Abscissa AP-x &Applicata PM =y, cujus cum duo sint valores aequales alter alterius negativus eorumque adeo summa =o, aequatio generalis pro Linea secundi Ordinis abibit in hanc formam γγ =α-βκ –γκκ; quae, si ponatur y =o, dabit puncta G &I in Axe, ubi is a Curva trajicitur; aequationis scilicet **+=*4 ==o radices erunt AG &x AI; ideoque habebitur AG+AI= —E, &AG. Al– 2 Cum igitur Centrum C in medio Diametri GI sit positum, facile reperietur Centrum Sectionis conicae C. Erit enim