Latin
EXEMPLUM I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc nullum curvae extabit punctum, quod non hac ratione per Functionem y definiatur. 8. Quanquam complures lineae curvae per motum puncti continuum mechanice describi possunt, quo pacto tota linea curva simul oculis offertur, tamen hanc linearum curvarum ex Functionibus originem hic potissimum contemplabimur, tanquam magis analyticam latiusque patentem, atque ad calculum magis accommodatam. Quaelibet ergo Functio ipsius x suppeditabit lineam quandam, sive rectam sive curvam, unde vicissim lineas curvas ad Functiones revocare licebit. Cujusque ergo lineae curvae natura exprimetur per ejusmodi Functionem ipsius x, quae, dum intervalla AP ad quae perpendicula MP ex singulis curvae punctis M in rectam RS demittuntur, per variabilem x indicantur, exhibeat semper veram istius Applicatae MP longitudinem. Ex hac linearum curvarum idea statim sequitur earum divisio in continuas, &discontinuas seu mixtas. Linea scilicet curva continua ita est comparata, ut ejus natura per unam ipsius x Functionem definitam exprimatur. Quod si autem linea curva ita sit comparata, ut variae ejus portiones BM, MD, DM &c. ,per varias ipsius x Functiones exprimantur; ita ut, postquam ex una Functione portio BM fuerit definita, tum ex alia Functione portio MD describatur; hujusmodi lineas curvas discontinuas seu mixtas &irregulares appellamus: propterea quod non secundum unam legem constantem formantur, atque ex portionibus variarum curvarum continuarum componuntur. 10. De curvis autem continuis in Geometria potissimum est sermo, atque infra ostendetur, quae curvae motu uniformi secundum regulam quandam constantem mechanice describuntur, easdem quoque per unicam Functionem exprimi, atque ideo esse continuas. Sit igitur mEBMDM linea curva continua, cujus naturam contineat Functio quaepiam ipsius x, quae sit y; atque manifestum est, sumtis valoribus ipsius x determinatis in recta RS, a puncto fixo A, tum valores ipsius y respondentes praebere Applicatarum normalium PM longitudinem. 11.