# Introductio in analysin infinitorum 61

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/61

Cum igitur una quantitas variabilis infinitis modis determinari possit, Functio duarum variabilium, quia pro quavis determinatione unius infinitas determinationes suscipere potest, omnino infinities infinitas determinationes admittet. Atque in Functione trium variabilium numerus determinationum erit adhuc infinities major; sicque porro crescet pro pluribus variabilibus. 79. Hujusmodi Functiones plurium variabilium perinde atque Functiones unius variabilis, commodissime dividuntur in algebraicas ac transcendentes. Quarum illae sunt, in quibus ratio compositionis in solis Algebrae operationibus est posita; hae vero, in quarum formationem quoque operationes transcendentes ingrediuntur. In his denuo species notari possent, prout operationes transcendentes vel omnes quantitates variabiles implicant, vel aliquot, vel tantum unicam. Sic ista expressio 23 – y log. 2, quia Logarithmus ipsius 2 inest, erit quidem Functio transcendens ipsarum y & z, verum ideo minus transcendens est putanda, quod si variabilis 2 determinetur, supersit Functio algebraica ipsius γ. Interim tamen non expedit hujusmodi subdivisionibus tractationem amplificari. 80. Functiones deinde algebraicae subdividuntur in rationales irrationales; rationales autem porro in integras ac fractas. Ratio harum denominationum ex Capite primo jam abunde intelligitur. Functio scilicet rationalis omnino est libera ab omni irrationalitate quantitates variabiles, quarum Functio dicitur, afficiente; haecque erit integra si nullis fractionibus inquinetur contra vero fracta. Sic Functionis integrae duarum variabilium) & 2 haec erit forma generalis: α ψ βy– γΣ + δγ246yz + ξ 22 – 122 – θyrz + ιyz- ψ κ 33 – &c. Quod si ergo P & Q denotent hujusmodi Functiones integras, sive duarum sive plurium variabilium, erit – forma generalis Functionum fractarum.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
