# Introductio in analysin infinitorum 63

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, PVIQUI -RVS =O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/63

Censetur vero unaquaeque variabilis unam dimensionem constituere; quadratum uniuscujusque atque productum ex duabus, duas; productum ex tribus variabilibus, sive iisdem sive diversis, tres & ita porro; quantitates autem constantes ad dimensionum numerationem non admittuntur. Ita in his formulis a); G z, unica dimensio inesse dicitur; in his vero αγ2; 6yz; γ? duae insunt dimensiones: in his αγ᾽; βy' z; γγz᾽; δες tres; in his vero αγτ; βy'z; γγ' z᾽; δγ23; ἔz*; quatuor, sicque porro. 84. Applicemus primum hanc distinctionem ad Functiones integras, atque duas tantum variabiles inesse ponamus, quoniam plurium par est ratio. Functio igitur integra erit homogenea in cujus singulis terminis idem existit dimensionum numerus Subdividentur ergo hujusmodi Functiones commodissime secundum numerum dimensionum, quem variabiles in ipsis ubique constituunt. Sic erit αy – 6z forma generalis Functionum integranum unius dimensionis: haec vero expressio ay – 6yz +y4 erit forma generalis Functionum duarum dimensionum, tum forma generalis Functionum trium dimensionum erit: αy? 4 βγτz + γγ-- + δz᾽; quatuor dimensionum vero haec: αyτ ψ βγτz + γγῖχ·ψ δγ2ς ψ εα; & ita porro. Ad analogiam igitur erit quantitas constans sola a Functio nullius dimensionis. 85. Functio porro fracta erit homogenea, si ejus Numerator ac Denominator fuerint Functiones homogeneae. Sic haec Fractio erit Functio homogenea ipsaἀγψβ2 rum y & 2; numerus dimensionum autem habebitur, si a numero dimensionum Numeratoris subtrahatur numerus dimensionum Denominatoris: atque ob hanc rationem Fractio allata erit Functio unius dimensionis. Haec vero Fractio erit Functio trium dimensionum.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
