# Introductio in analysin infinitorum 65-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/65-2

CAPUT VI. De Linearum secundi ordinis subdivisione in genera. 131. DRoprietates, quas in Capite praecedente elicuimus, in omnes Lineas, quae ad ordinem secundum pertinent, aeque competunt; neque enim ullius varietatis, qua istae Lineae aliae ab aliis distinguuntur, fecimus mentionem. Quanquam autem omnes Lineae secundi ordinis his expositis proprietatibus communiter gaudent, tamen eae inter se ratione figurae plurimum differunt; quamobrem Lineas in hoc ordine contentas distribui convenit in genera, quo facilius diversae figurae, quae in hoc ordine occurrunt, distingui, atque proprietates, quae tantum in singula genera competunt, evolvi queant. 132. Aequationem autem generalem pro Lineis secundi ordinis, mutando tantum Axem & Abscissarum initium, eo reduximus, ut omnes Lineae secundi ordinis contineantur in hac aequatione yy = α - Ex γxx, in qua x & y denotant Coordinatas orthogonales. Cum igitur pro qualibet Abscissa * Applicata y duplicem induat valorem, alterum affirmativum alterum negativum, iste Axis, in quo Abscissae x capiuntur, Curvam secabit in duas partes similes & aequales; eritque adeo iste Axis Diameter Curvae orthogonalis, atque omnis Linea secundi ordinis habebit Diametrum orthogonalem, super qua, tanquam Axe, Abscissas hic assumo. 133. Tres igitur ingrediuntur in hanc aequationem quantitates constantes α, β, & γ: quae, cum infinitis modis inter se variari possint, innumerabiles varietates in Lineis curvis orientur, quae autem vel magis vel minus a se invicem ratione figurae discrepabunt. Primum enim eadem figura infinities ex proposita aequatione yy = a + Ex – yxx resultat; variato nempe Abscissarum initio in Axe, quod fit dum Abscissa x data Euleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II. data quantitate vel augetur vel minuitur.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
