# Introductio in analysin infinitorum 67-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/67-2

Cum igitur valor ipsius 7, prout is fuerit vel affirmativus vel negativus, tam diversam Linearum secundi ordinis indolem producat, ut hinc merito duo diversa genera constitu antur: si ponatur y = o, qui valor inter affirmativos & negativos medium tenet locum, Curva quoque hinc resultans mediam quandam speciem inter Hyperbolas atque Ellipses constituet, quae PARABOLA vocatur, cujus ergo natura hac exprimetur aequatione yy = a ψ Ex. Hic perinde est sive β fuerit quantitas affirmativa sive negativa, quoniam indoles Curvae non mutatur sumta Abscissa x negativa. Sit igitur G quantitas affirmativa, atque manifestum est, crescente Abscissa x in infinitum, Applicatam y quoque infinitam fore tam affirmativam quam negativam, ex quo Parabola duos habebit ramos in infinitum excurrentes, plures autem duobus habere non poterit, quia posito * = - co, Applicatae y valor fit imaginarius. 137. Habemus ergo tres Linearum secundi ordinis species, Ellipsin, Parabolam, & Hyperbolam, quae a se invicem tantopere discrepant, ut eas inter se confundere omnino non liceat. Discrimen enim essentiale in numero ramorum in infinitum excurrentium consistit; Ellipsis enim nullam portionem habet in infinitum abeuntem, sed tota in spatio finito includitur. Parabola vero duos habet ramos in infinitum excurrentes: & Hyperbola quatuor. Quare, cum in Capite praecedente proprietates Sectionum conicarum in genere simus contemplati, vinunc quibus proprietatibus quaeque species sit praedita, deamus. 138. Incipiamus ab Ellipsi, cujus aequatio est haec yy a — x — γxx, sumtis Abscissis in Diametro orthogonali Quoniam vero initium Abscissarum ab arbirrio nostro pendet si id removeamus intervallo –, orietur aequatio hujus formae γγ = α - γxx, in qua Abscissae a Centro figurae capiuntur. Sit igitur C Centrum & AB Diameter orthogonalis, atque erit Abscissa CP=x, & Applicata PM = y. Fiet ergo LIB. II.y =0, sumta x = 1 V = &, si x limites hos FV= V = transgrediatur Applicata y fiet imaginaria; quod indicio est totam Curvam intra istos limites contineri.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
