# Introductio in analysin infinitorum 67

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, V) TLAV, TVOAT). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/67

Ex hoc itaque sequitur Functionem duarum dimensionum ayy–by2 + c2z duos habere Factores simplices formae αy + 6z; Functio autem ay' + byrz + cyz2 4 dz' habebit tres Factores simplices formae ay + βz; sicque porro Functionum homogenearum integrarum, quae plures habent dimensiones, natura erit comparata. 91. Quemadmodum ergo haec expressio αy + βz continet formam generalem Functionum integrarum unius dimensionisita (ay– 6z) (γy+ δz) erit forma generalis Functionum in, tegrarum duarum dimensionum: atque in hac forma (ay6z) (γγ + δz) (ey + ξ z) continebuntur omnes Functiones integrae trium dimensionum, sicque omnes Functiones integrae homogeneae per producta ex tot hujusmodi Factoribus y — βexhiberi poterunt, quot Functiones illae contineant dimensiones. Isti autem Factores eodem modo per resolutionem aequationum reperiuntur, quo supra Factores simplices Functionum integrarum unius variabilis invenire docuimus. Ceterum haec proprietas Functionum homogenearum duarum variabilium non extenditur ad Functiones homogeneas trium pluriumve variabilium: forma enim generalis hujusmodi Functionum duarum tantum dimensionum, quae est ayy – byz 4 cyx + dxy + exx +fz z generaliter non reduci potest ad hujusmodi productum ⟨αy –β2 – γκ) (δy– 5z +ξx); multoque minus Functiones plurium dimensionum ad hujusmodi producta revocari possunt. 92. Ex his, quae de Functionibus homogeneis sunt dicta; simul intelligitur, quid sit Functio heterogenea: in cujus scilicet terminis non ubique idem dimensionum numerus deprehenditur. Possunt autem Functiones heterogeneae subdividi pro multiplicitate dimensionum, quae in ipsis occurrunt. Sic Functio bifida erit, in qua duplex dimensionum numerus occurrit, eritque adeo aggregatum duarum Functionum homogenearum, quarum numeri dimensionum differunt; ita y7 4 2y5z2 – γy + zz erit Functio bifida, quia partim quinque, partim duas continet dimensiones. Functio autem trifida est, in qua tres diversi dimensionum numeri insunt, seu quae in tres Functiones homogeneas distribui possunt, uti y5 +y2324.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
