Latin
CAPUT VI
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. De Quantitatibus exponentialibus ac Logarithmis. Uanquam notio Functionum transcendentium in calculo integrali demum perpendetur, tamen antequam eo perveniamus, quasdam species magis obvias, atque ad plures investigationes aditum aperientes, evolvere conveniet. Primum ergo considerandae sunt quantitates exponentiales, seu Potestates, quarum Exponens ipse est quantitas variabilis. Perspicuum enim est hujusmodi quantitates ad Functiones algebraicas referri non posse, cum in his Exponentes non nisi constantes locum habeant. Multiplices autem sunt quantitates LIB.