# Introductio in analysin infinitorum 69

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, V) TLAV, TVOAT). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/69

Functio autem complexa est, quae in Factores rationales resolvi potest, seu quae est productum ex duabus Functionibus pluribusve rationalibus; cujusmodi est 2byz2 – aazz + 2abzy – bbyy, quae est productum ex his duabus Functionibus (y– 22 — 42 by) zz ψaz – by). Ita vidimus omnem Functionem integram homogeneam, quae tantum duas variabiles complectatur, esse Functionem complexam, quoniam tot Factores simplices formae αy+ 6z habet, quot continet dimensiones. Functio igitur integra erit incomplexa, si in Factores rationales resolvi omnino nequeat; uti yy–22 –4a, cujus nullos dari Factores rationales facile intelligitur. Ex inquisitione Divisorum patebit, utrum Functio proposita sit complexa an incomplexa. onu 2

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
