# Introductio in analysin infinitorum 7

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, INDEX CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/7

Functionum integrarum haee ergo erit Formula generalis: a + bz + c22 ψ 422 4ψ 224 + fz3 + &c. nulla enim Functio ipsius z integra excogitari potest, quae non in hac expressione contineatur. Functiones autem fractae omnes, quia plures fractiones in unam cogi possunt, continebuntur in hac Formula: ubi notandum est quantitates constantes a, b, c, d, &c. α, β, γ, δ, &c. sive sint affirmativae, sive negativae, sive integrae sive fractae, sive rationales sive irrationales, sive etiam transcendentes, naturam Functionum non mutare. 10. Deinde potissimum tenenda est Functionum divisio in Uniformes ac Multiformes. Functio autem uniformis est, quae si quantitati variabili 2 valor determinatus quicunque tribuatur, ipsa quoque unicum valorem determinatum obtineat. Functio autem Multiformis est, quae, pro unoquoque valore determinato in locum variabilis z substituto, plures valores determinatos exhibet. Sunt igitur omnes Functiones rationales, sive integrae sive fractae, Functiones uniformes; quoniam ejusmodi expressiones, quicunque valor quantitati variabili tribuatur, non nisi unicum valorem praebent. Functiones autem irrationales omnes sunt multiformes; propterea quod signa radicalia sunt ambigua, & geminum valorem involvunt. Dantur autem quoque inter Functiones transcendentes, & uniformes, & multiformes: quin-etiam habentur Functiones infinitiformes; cujusmodi est Arcus Circuli Sinui z respondens; dantur enim Arcus circulares innumerabiles qui omnes eumdem habeant Sinum.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
