Latin
CAPUT VI
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 73
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum autem, dato numero a, ex quovis valore ipsius z reperiri potest valor ipsius y, ita vicissim, dato valore quocunque affirmativo ipsius y, conveniens dabitur valor ipsius z, ut sit 46 =y; iste autem valor ipsius z, quatenus tanquam Functio ipsius y spectatur, vocari solet LOGARITHMUS ipsius). Supponit ergo doctrina Logarithmorum numerum certum constantem loco à substituendum, qui propterea vocatur basis Logarithmorum; qua assumta erit Logarithmus cujusque numeri y Exponens Potestatis a᾽, ita ut ipsa Potestas 42 aequalis sit numero illi y; indicari autem Logarithmus numeri y solet hoc modo ly. Quod si ergo fuerit a2 =y, erit 2 –ly: ex quo intelligitur, basin Logarithmorum, etiamsi ab arbitrio nostro pendeat, tamen esse debere numerum unitate majorem: hincque nonnisi numerorum affirmativorum Logarithmos realiter exhiberi posse. 103. Quicunque ergo numerus pro basi Logarithmica a accipiatur, erit semper 11=0; si enim in aequatione 47 =7, quae convenit cum hac 2–ly, ponatur y ==1, erit 2 –0. Deinde numerorum unitate majorum Logarithmi erunt affirmativi, pendentes a valore basis a, sic erit 14=2 1; laa= 2; la3=33 Euleri Introduct. in Anal. infin. parv. K la =43 la* –4; &c. ,unde a posteriori intelligi potest, quantus numerus pro basi sit assumtus, scilicet ille numerus, cujus Logarithmus est =1, erit basis Logarithmica. Numerorum autem unitate minorum, affirmativorum tamen, Logarithmi erunt negativi; erit enim 1 /&c. ; numerorum autem negativorum Logarithmi non erunt reales, sed imaginarii, uti jam notavimus.