Latin
CAPUT VI
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 75
Unproofread scanNot analysed yet
tionalium &integrorum Logarithmi desiderari, quia ex his Logarithmi Fractionum ac numerorum surdorum inveniri possunt Cum igitur Logarithmi numerorum, qui non sunt Potestates basis a, neque rationaliter neque irrationaliter exhiberi queant, merito ad quantitates transcendentes referuntur, hincque Logarithmi quantitatibus transcendentibus annumerari solent. 106. Hanc ob rem Logarithmi numerorum vero tantum proxime per Fractiones decimales exprimi solent, qui eo minus à veritate discrepabunt, ad quo plures figuras fuerint exacti. Atque hoc modo per solam radicis quadratae extractionem cujusque numeri Logarithmus vero proxime determinari poterit. Cum enim, posito ly ==&lv =x, sit lV vy= 2 si numerus propositus b contineatur intra limites a2 &a3, quorum Logarithmi sunt 2 &3, quaeratur valor ipsius 422 seu a* Va, atque b vel intra limites a1 &422 vel 422 &4 continebitur, utrumvis accidat, sumendo medio proportionali, denuo limites propiores prodibunt, hocque modo ad limites pervenire licebit, quorum intervallum data quantitate minus evadat, &quibuscum numerus propositus B sine errore confundi possit. Quoniam vero horum singulorum limitum Logarithmi dantur, tandem Logarithmus numeri b reperietur.