Latin
EXEMPLUM
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 77
Unproofread scanNot analysed yet
Sit basis unius systematis =a, alterius =b, atque numeri n Logarithmus in priori systemate in posteriori =q; erit a° =n &bä =n; unde al –b; ideoque a =b T. Oportet ergo ut Fractio =constantem obtineat valorem, quicunque numerus pro n fuerit assumtus. Quod si ergo pro uno systemate Logarithmi omnium numerorum fuerint computati, hinc facili negotio per regulam auream Logarithmi pro quovis alio systemate reperiri possunt. Sic, cum dentur Logarithmi pro basi 10, hinc Logarithmi pro quavis alia basi, puta 2, inveniri possunt; quaeratur enim Logarithmus numeri n pro basi 2, qui sit =q, cum ejusdem numeri nLogarithmus sit =p pro basi 10. Quoniam pro basi 10 3219277. p, si ergo omnes Logarithmi communes multiplicentur per numerum 3, 3219277, prodibit tabula Logarithmorum pro basi 2. 108. Hinc sequitur duorum numerorum Logarithmos in quocunque systemate eandem tenere rationem Sint enim duo numeri M &N, quorum pro basi a Logarithmi sint m &n, erit M =A &N =–d᾽: hinc fiet mii *=M =N, ideoque M =N*, in qua aequatione cum basis a non amplius insit, perspicuum est Fractionem Z habere valorem à basi a non pendentem. Sint enim pro alia basi b numerorum eorundem M &N Logarithmi μ &ν, pari modo colligetur fore M =N3. Erit ergo N* =NV, hincque =E, seu minz μ:ν. Ita jam vidimus in omni Logarithmorum systemate Logarithmos diversarum ejusdem numeri Potestatum ut y, &y' tenere rationem Exponentium m: n. 109. Ad canonem ergo Logarithmorum pro basi quacunque a condendum sufficit numerorum tantum primorum Logarithmos methodo ante tradita, vel alia commodiori, supputasse. Cum enim Logarithmi numerorum compositorum sint aequales summis Logarithmorum singulorum Factorum, Logarithmi numerorum compositorum per solam additionem reperientur. Sic, si habeantur Logarithmi numerorum 3 &5, erit 115–1 34 l 5; 145–21l 3–1 5.