Latin
INDEX CAPITUM
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 8
Unproofread scanNot analysed yet
Denotent autem hae litterae P, R, S, T &c. singulae Functiones uniformes ipsius z. 11. Functio biformis ipsius Z est ejusmodi Functio, quae pro quovis ipsius Z valore determinato, geminum valorem praebeaet. Hujusmodi Functiones radices quadratae exhibent, ut V (22 ψ- zz): quicunque enim valor pro z statuatur expressio V (22–2z) duplicem habet significatum, vel affirmativum vel negativum. Generatim vero Z erit Functio biformis ipsius 2, PZ 4 determinetur per aequationem quadraticam ZQ =o: si quidem P &Q fuerint Functiones uniformes ipsius Q); ex quo 2. Erit namque Z =. PEV (4. p. patet cuique valori determinato ipsius z duplicem valorem determinatum ipsius Z respondere. Hic autem notandum est, vel utrumque valorem Functionis Z esse realem, vel utrum que imaginarium. Tum vero erit semper, uti constat ex natura aequationum, binorum valorum ipsius Z summa ac productum =Q. 12. Functio triformis ipsius Z est, quae pro quovis ipsius Z valotres valores determinatos exhibet. re, Hujusmodi Functiones ex resolutione aequationum cubicarum originem trahunt. Si enim fuerint P, Q, &R Functiones –R =o, erit Z PZ. +QZ uniformes, sitque Z3 –Functio triformis ipsius z; quia pro quolibet valore determinato ipsius z triplicem valorem obtinet. Tres isti ipsius Z valores unicuique valori ipsius z respondentes, vel erunt omnes reales, vel unicus erit realis, dum bini reliqui sunt imaginarii. Caeterum constat horum trium valorum summam perpetuo esse P; summam factorum ex binis esse =Q, &productum ex omnibus tribus esse =R. 13. Functio quadriformis ipsius Z est, quae pro quovis ipsius 2 valore quatuor valores determinatos exhibet. Hujusmodi Functiones ex resolutione aequationum biquadraticarum nascuntur. Quod si enim P, Q, R, &S denotent CAP. I. Functiones uniformes ipsius z, fueritque Z: –PZSLQZ. RZ +δ =–0, erit Z Functio quadriformis ipsius Z; eo quod cuique valori ipsius z quadruplex valor ipsius Z respondet. Quatuor horum valorum ergo, vel omnes erunt reales, vel duo reales duoque imaginarii, vel omnes quatuor erunt imaginarii.