Latin
EXEMPLUM I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 81
Unproofread scanNot analysed yet
Potissimum autem Logarithmorum usus requiritur ad ejusmodi aequationes resolvendas, in quibus quantitas incognita in Exponentem ingreditur. Sic, si ad hujusmodi perveniatur aequationem a2 =b, ex qua incognitae x valorem erui oporteat, hoc non nisi per Logarithmos effici poterit. Cum enim sit a =b erit la' =xla =lb =ideoque x =ubi quidem perinde est, quonam systemate Logarithmico utatur, cum in omni systemate Logarithmi numerorum a &b eandem inter se teneant rationem.