# Introductio in analysin infinitorum 83-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/83-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/83-2

CAPUT VII. De ramorum in infinitum excurrentium investigatione. OI curva Linea quaecunque habeat ramum seu partem D in infinitum excurrentem, atque ex ejus puncto infinite dissito ad Axem quemcunque demittatur Applicata normalis; tum, vel Abscissa x vel Applicatay vel utraque Coordinata, erit infinita. Nisi enim vel alterutra vel utraque esset infinita, tum distantia puncti in Curva assumti ab initio Abscissarum foret finita nempe = V(xx +yy), contra hypothesin. Quam ob rem, si Curva habeat ramum in infinitum excurrentem, vel Abscissae cuipiam finitae conveniet Applicata realis infinita, vel Abscissae infinite magnae respondebit Applicata realis, sive finita sive infinite magna. Ex hoc igitur fonte Curvarum rami in infinitum excurrentes investigari poterunt. 167. Sit proposita aequatio algebraica inter Coordinatas x & y cujusvis ordinis, puta n; atque seorsim considerentur termini, in quibus variabiles x & y obtinent n dimensiones, qui * τ γῇ δί ξ*᾽, quae expressio resolubilis erit in Factores simplices formae Ay+Bx, sive reales sive imaginarios. Atque, si habeat Factores imaginarios, eorum numerus erit par, binique conjuncti dabunt Factorem duplicem realem formae A2y2– 2ΛBxyx cos. φ+ B2x2. Hujusmodi autem Factor, (sive x sive y sive utraque, ponatur infnita = eo,) semper valorem induet infinitum = co2, quia terminus 2 AByx. cos. 9 semper minor est quam duo reliqui Aly2 4 Bex1, neque enim A nec B potest esse =0. Hujusmodi ergo Factor A2)2 – 2ABxy. cos.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
