# Introductio in analysin infinitorum 84

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/84

Sola ergo Mantissa indicabit figuras numerum componentes, quibus inventis, ex Characteristica patebit, quot figurae a sinistra ad integra referri debeant, reliquae ad dextram vero dabunt Fractiones decimales. Sic, si hic Logarithmus fuerit inventus 2, 7603429, Mantissa indicabit has figuras 5758945, Characteristica 2 autem numerum illi Logarithmo determinat, ut sit 575, 8945; si Characteristica esset o, foret numerus 5, 758945; sin denuo unitate minuatur ut sit erit numerus respondens decies minor, nempe o, 5758945; & Characteristicae – 2 respondebit 0, 05758945 &c.: loco Characteristicarum autem hujusmodi negativarum &c. scribi solent 9, 8, 7. &c., atque subintelligitur hos Logarithmos denario minui debere. Haec vero in manductionibus ad tabulas Logarithmorum fusius exponi solent.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
