Latin
CAPUT
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 86-2
Unproofread scanNot analysed yet
que si ponatur y =Vel, quia Functio –Z determinatur, si tantum ratio inter y &x determinetur, quae est b: a, valor ipsius p obtinebitur si in expressione TQ ubique b loco y &a loco x scribatur. Invento ergo hoc modo p erit ay –bx =p, quae aequatio in ipsa aequatione proposita PAQ-R+5+ &c. ==0 continetur, si Curva abeat in infinitum. 174. Portio itaque Curvae in infinitum extensa ipsa exprimetur per hanc aequationem ay –bx =p; quae cum sit pro Linea recta, haec Linea recta in infinitum producta tandem cum Linea curva confundetur. Erit ergo Linea recta haec Curvae asymtota, quoniam Linea curva in infinitum porrecta cum recta congruet, ideoque continuo propius ad eam accedet. Atque cum aequatio proposita PAQER+5+ &c. =0, posito x bx =p, simul intelvel y =oc, abeat in aequationem ay –ligitur hanc Lineam rectam utrinque in infinitum productam tandem cum Curva congruere. Quam ob rem Linea curva duos habebit ramos in infinitum excurrentes inter se oppositos, quorum alter cum ista Linea recta antrorsum, alter cum eadem retrorsum infinite producta conveniet. 175. Cum igitur Curva, si aequationis PAQTR+S&c. =o, membrum supremum P unicum habeat Factorem simplicem realem, praedita sit duobus ramis in infinitum extensis, atque ad eandem Lineam rectam utrinque convergentibus, quae Linca recta ejus Asymtota vocatur; nunc ponamus supremum hx CAP. VII.