# Introductio in analysin infinitorum 87-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/87-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/87-2

mum membrum P duos habere Factores simplices reales ay– dx, ita ut sit P= (ay – bx) (cy – ax) M, erit M & cy – Functio homogenea n– 2 dimensionum. Duo autem casus hic perpendendi veniunt, prout isti bini Factores fuerint inter se aequales vel inaequales. 176. Sint hi Factores inter se inaequales; atque manifestum est aequationem (ay–bx) (cy– x) ΜQΦRδ&c. = o, duplici modo subsistere posse, pro Abscissis vel Applicatis infinitis, vel si ay – bx vel si cy – Ax aequetur quantitati finitae. Sit igitur ay – bx =ρ; &, cum p sit quantitas finita, in infinito erit – = –, atque ut ante fiet p= (cy— 4x) M, quae est Functio nullius dimensionis ipsarum x & y; quare, si ponatur 2 = 2, vel, quod eodem redit, si ubique scribatur b locoy & à loco x, verus prodibit valor constantis quaesitae p. Erit ergo (be— &, ob Factores inaequales, be – ad non erit = o, neque etiam M, quia nullum omnino Factorem realem simplicem complectitur, in nihilum abire potest; unde valor pro p oritur finitus, vel etiam = o, quod evenit, si vel membrum Q prorsus desit, vel Factorem habeat 4y– bx. 177. Ob supremi ergo membri P Factorem realem simplicem ay– bx, Curva, uti in priori casu, unam habebit Asymtotam, cujus positio indicatur aequatione 4y – bx = p. Simili vero modo, ob alterum Factorem cy– dx, quoque habebit Asymtotam, quam praebebit aequatio haec: cy — dx = existente 9 = (T postquam ubique locoy & x hi valores determinati d & c fuerint substituti. Quocirca Linea curva omnino duas habebit Asymtotas, ideoque quatuor ramos in infinitum extensos, qui cum illis rectis tandem congruant.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
