Latin
EXEMPLUM I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
Singulis ergo Axis punctis singula respondebunt Curvae puncta; &,cum Axis utrinque in infinitum extendatur, Curva quoque utrinque in infinitum excurret. Seu Curva ex tali Functione orta continuo tractu utrinque cum Axe in infinitum porrigetur, cujusmodi tractum figura 2 exhibet, ubi linea curva mEBMDM utrinque sine ulla interruptione in infinitum excurrit. 17. Sit y Functio biformis ipsius x, seu denotantibus litteris P &Q Functiones ipsius x uniformes, sit yy= 2Py Q). Unicuique igitur Abscissae ut sit y =PIV(PP– respondebit duplex Applicata y, utraque existente vel reali vel imaginaria: prius si PPEQ, posterius si PPZQ. Quamdiu ergo uterque valor ipsius y erit realis, Abscissae AP duplex conveniet Applicata PM, PM, seu recta ad Axem in P normalis Curvam in duobus punctis M &M trajiciet. Ubi autem fit PPCQ, ibi Abscissae nulla convenit Applicata; seu normalis ad Axem his in locis Curvae nusquam occurret, uti fit in p. At cum ante esset PPBQ, fieri non poterit PPZQ, nisi transeundo per casum PP =Q, qui erit limes inter Applicatas reales &imaginarias. Ubi ergo Applicatae reales desinunt, uti in C vel G, ibi fit y =PZo, seu ambae Applicatae inter se fiunt aequales, ibique Curva cursum inflectendo regredietur. 18. Secundum Figuram apparet, dum Abscissa negativa —x contineatur intra limites AC &AE, Applicatam y fieri imaginariam, esseque PPZQ: ultra E vero sinistrorsum progrediendo Applicatae iterum fiunt reales, quod fieri nequit nisi Euleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II.