# Introductio in analysin infinitorum 9-2

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, EXEMPLUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/9-2

Singulis ergo Axis punctis singula respondebunt Curvae puncta; &, cum Axis utrinque in infinitum extendatur, Curva quoque utrinque in infinitum excurret. Seu Curva ex tali Functione orta continuo tractu utrinque cum Axe in infinitum porrigetur, cujusmodi tractum figura 2 exhibet, ubi linea curva mEBMDM utrinque sine ulla interruptione in infinitum excurrit. 17. Sit y Functio biformis ipsius x, seu denotantibus litteris P & Q Functiones ipsius x uniformes, sit yy= 2Py Q). Unicuique igitur Abscissae ut sit y =PIV(PP– respondebit duplex Applicata y, utraque existente vel reali vel imaginaria: prius si PPEQ, posterius si PPZQ. Quamdiu ergo uterque valor ipsius y erit realis, Abscissae AP duplex conveniet Applicata PM, PM, seu recta ad Axem in P normalis Curvam in duobus punctis M & M trajiciet. Ubi autem fit PPCQ, ibi Abscissae nulla convenit Applicata; seu normalis ad Axem his in locis Curvae nusquam occurret, uti fit in p. At cum ante esset PPBQ, fieri non poterit PPZQ, nisi transeundo per casum PP =Q, qui erit limes inter Applicatas reales & imaginarias. Ubi ergo Applicatae reales desinunt, uti in C vel G, ibi fit y = PZo, seu ambae Applicatae inter se fiunt aequales, ibique Curva cursum inflectendo regredietur. 18. Secundum Figuram apparet, dum Abscissa negativa — x contineatur intra limites AC & AE, Applicatam y fieri imaginariam, esseque PPZQ: ultra E vero sinistrorsum progrediendo Applicatae iterum fiunt reales, quod fieri nequit nisi Euleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
