# Introductio in analysin infinitorum 9

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, INDEX CAPITUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/9

Ceterum perpetuo summa horum quatuor valorum ipsius Z est = P, summa factorum ex binis = Q, summa factorum ex ternis = R, ac productum omnium = S. Simili autem modo comparata est ratio Functionum quinqueformium & sequentium. 14. Erit ergo Z Functio multiformis ipsius Z, quae, pro quovis valore ipsius Z, tot exhibet valores quot numerus n continet unitates; si Z definiatur per hanc aequationem T – Pyn gn— 2 R zuUbi quidem notandum est n esse oportere numerum integrum; atque perpetuo, ut dijudicari possit quam multiformis sit Functio Z ipsius z, aequatio, per quam Z definitur, reduci debet ad rationalitatem; quo facto exponens maximae potestatis ipsius Z indicabit quaesitum valorum numerum cuique ipsius z valori respondentium. Deinde quoque tenendum est litteras P, Q, R, S, &c. denotare debere Functiones uniformes ipsius z: si enim aliqua earum jam esset Functio multiformis, tum Functio Z multo plures praebitura esset valores unicuique valori ipsius z respondentes, quam quidem numerus dimensionum ipsius Z indicaret. Semper autem, si qui valores ipsius fuerint imaginarii, eorum numerus erit par; unde intelligitur, si fuerit n numerus impar, perpetuo unum ad minimum valorem ipsius Z fore realem: contra autem fieri posse, si numerus n fuerit par, ut nullus prorsus valor ipsius Z sit realis. 15. Si Z ejusmodi fuerit Functio multiformis ipsius Z ut perpetuo nonnisi unicum valorem exhibeat realem; tum Z Functionem uniformem ipsius Z mentietur, ac plerumque loco Functionis uniformis usurpari poterit. flo i Euleri Introduct. in Anal. infin. parv. Ejusmodi Functiones erunt V P, V P, VP, &c. quippe quae perpetuo nonnisi unicum valorem realem praebent, reliquis omnibus existentibus imaginariis, dummodo P fuerit Functio uniformis ipsius 2. Hanc ob rem hujusmodi expressio P*, quoties n fuerit numerus impar, Functionibus uniformibus annumerari poterit; sive m fuerit numerus par sive impar.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
