Latin
VTAPES
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 91
Unproofread scanNot analysed yet
praecedente: sicque consideratio continuari debebit, quoad aequatio PAQAR +§–&c. ,terminos ulteriores suppeditat. 185. Ponamus nunc membrum supremum P aequationis PQR– S &c. –o tres habere Factores simplices reales; atque manifestum est, si isti Factores fuerint inter se inaequales, tum de unoquoque valere ea, quae supra de unico Factore reali sunt exposita; quo ergo casu Curva habebit sex ramos in infinitum excurrentes, ad tres Lineas rectas Asymtotas convergentes. Si bini Factores fuerint aequales, tum de tertio inaequali idem erit tenendum, quod ante: at de duobus aequalibus eadem praecepta sunt notanda, quae ante dedimus. Tantum ergo superest casus tertius evolvendus, quo omnes tres Factores sunt inter se aequales. Sit igitur Ρ= (ay– bx) M. Et, quia aequatio PAQAR+5+ &c. =o, subsistere non potest in infinito, nisi (ay– bx) habeat valorem vel finitum, vel infinitum quidem at ordinis inferioris quam o02, quo potestas infiniti, in quam membrum supremum P abit, fiat minor quam eo'; erit utique in infinito 2 =186. Ad hunc casum exponendum primum spectari oportet membrum secundum Q, utrum id Factorem habeat eundem 4y —bx an secus: ubi notandum est si omnino desit, tum in priori contineri, quia nihilum quemcunque Factorem agnoscit. Primum itaque non sit Q per ay– bx divisibile.