# Introductio in analysin infinitorum 93

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/93

CAPUT VIII. De quantitatibus transcendentibus ex Circulo ortis. DOst Logarithmos & quantitates exponentiales considerari debent Arcus circulares eorumque Sinus & Cosinus, quia non solum aliud quantitatum transcendentium genus constituunt, sed etiam ex ipsis Logarithmis & exponentialibus, quando imaginariis quantitatibus involvuntur, proveniunt, id quod infra clarius patebit. Ponamus ergo Radium Circuli seu Sinum totum esse = 1, atque satis liquet Peripheriam hujus Circuli in numeris rationalibus exacte exprimi non posse, per approximationes autem inventa est Semicircumferentia hujus Circuli esse ro, brevitatis ergo, scribam π, ita ut sit π = Semicircumferentiae Circuli, cujus Radius = 1, seu π erit longitudo Arcus 180 graduum. 127. Denotante z Arcum hujus Circuli quemcunque, cujus Radium perpetuo assumo = 1; hujus Arcus z considerari potissimum solent Sinus & Cosinus. Sinum autem Arcus z in posterum hoc modo indicabo, sin. A. 3, seu tantum sin. z. Cosinum vero hoc modo cos. A. z, seu tantum cos. 2. Ita, cum π sit Arcus 180°, erit sin. oπ = o; cos. o π sin. +n = 1, cos. 1 π=0, sin. π =o; cos. π 1 conOmnes ergo Sinus & Cosinus intra limites + 1 & tinentur. Erit autem porro cos 2= sin. (+ – – 2), & sin. 2 = cos. (––—z), atque (sin. z) + (cos. z) =1. Praeter has denominationes notandae sunt quoque hae: tang. 2, quae denotat Tangentem Arcus z; cot. 2 Cotangentem Arcos. 2 sit. 2 & cot. 2 cus z; constatque esse tang. 2 cos. 2 –; quae omnia ex Trigonometria sunt nota.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
