Latin
VTAPES
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 98
Unproofread scanNot analysed yet
Ex aequatione tertia finitum valorem habere potest u 4- -=o, praeterea vero habet hanc =0, Lineam tertii ordinis pro Asymtota. Denique aequatio quarta, ob u infinitum si 1 =e0, abit in u A Bat =0, quae aequatio, si B est quantitas affirmativa, est impossibilis, sin negativa, designat duas Parabolas ad Verticem oppositas, quae in infinitum productae cum Curva confundentur. 197. Ex his igitur jam via patet, qua ulterius progredi licet, si plures Factores simplices supremi membri P inter se fuerint aequales. Quod enim ad Factores inaequales attinet, eorum quisque seorsim considerari atque Linea recta Asymtota ex eo nata definiri potest. Sin autem duo Factores fuerint aequales, tum per ea, quae §. §. 178. &sequentibus sunt tradita, indoles Curvae definiri potest; Similique modo pro tribus Factoribus aequalibus negotium conficient §. §. 185. &sequentes; atque casum, quo quatuor Factores sunt aequales, modo evolviDE LINEIS ASTMTOTIS. evolvimus, ex quo simul plurium Factorum aequalitas tractari potest. Ceterum, hinc perspicitur quanta multiplicitas ac varietas in Lineis curvis tantum ratione ramorum in infinitum excurrentium locum habere queat; varietatem enim, quae in spatio finito inesse potest, nondum attigimus.