# Introductio in analysin infinitorum xi

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, DEDICATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/xi

Atque quemadmodum Logarithmi peculiarem Algorithmum requirunt, cujus in umversa Analysi summus extat usus, ita quantitates circulares ad certam quoque Algorithmi normam perduxi; ut in calculo aeque commode ac Logarithmi & ipsae quantitates algebraicae tractari possent. Quantum autem hinc utilitatis ad resolutionem difficillimarum quaestionum redundet, cum nonnulla Capita hujus Libri luculenter declarant, tum ex Analysi infinitorum plurima specimina proferri possent, nisi jam satis essent cognita, & indies magis multiplicarentur. Maximum autem haec investigatio attulit adjumentum ad Functiones fractas in factores reales resolvendas; quod argumentum, cum in Calculo integrali sit prorsus necessarium, diligentius enucleavi. Series postmodum infinitas, quae ex hujusmodi Functionum evolutione nascuntur, & quae recurrentium nomine innotuerunt, examini subjeci; ubi earum tam summas quam terminos generales, aliasque insignes proprietates exhibui: & quoniam ad haec resolutio in factores manuduxit, ita vicissim, quemadmodum producta ex pluribus, imo etiam infinitis, factoribus conflata per multiplicationem in series explicentur, perpendi. Quod negotium non solum ad cognitionem innumerabilium serierum viam aperuit, sed quia hoc modo series in producta ex infinitis factoribus constantia resolvere licebat, satis commodas inveni expressiones numericas, quarum ope Logarithmi Sinuum, Cosinuum, & Tangentium facillime supputari possunt. Praeterea quoque ex eodem fonte solutiones plurium quaestionum, quae circa partitionem numerorum proponi possunt, derivavi; cujusmodi quaestiones sine hoc subsidio vires Analyseos superare videantur. Haec tanta materiarum diversitas in plura volumina facile excrescere potuisset; sed omnia, quantum fieri potuit, tam succincte proposui, ut ubique fundamentum clarissime quidem explicaretur uberior vero amplificatio industriae Lectorum relinqueretur; quo habeant, quibus vires suas exerceant, finesque Analyseos ulterius promoveant. Neque enim vereor profiteri, in hoc Libro non solum multa plane nova contineri; sed etiam fontes esse detectos, unde plurima insignia inventa adhuc hauriri queant. Eodem instituto sum usus in altero Libro, ubi, quae vulgo ad Geometriam sublimiorem referri solent, pertractavi.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
