# Introductio in analysin infinitorum xii

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, DEDICATORIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/xii

Antequam autem de Sectionibus Conicis, quae alias fere solae hunc locum occupant, agerem; Theoriam Linearum Curvarum in genere ita proposui, ut ad scrutationem naturae quarumvis Linearum Curvarum cum utilitate adhiberi posset. Ad hoc nullum aliud subsidium affero, prae ter aequationem, qua cujusque Lineae Curvae natura exprimitur; ex eaque cum figuram, tum primarias proprietates deducere doceo: id quod potissimum in Sectionibus Conicis praestitisse mihi sum visus; quae antehac vel secundum solam Geometriam vel per Analysin quidem, sed nimis imperfecte ac minus naturaliter, tractari sunt solitae. Ex aequatione scilicet generali pro Lineis secundi ordinis primum earum proprietates generales explicavi, tum eas in genera seu species subdivisi; respiciendo utrum habeant ramos in infinitum excurrentes, an vero tota Curva finito spatio includatur. Priori autem casu insuper dispiciendum erat, quot sint rami in infinitum excurrentes, & cujus naturae sint singuli; an habeant Lineas rectas asymtotas, an minus. Sicque obtinui tres consuetas Sectionum Conicarum species; quarum prima est Ellipsis, tota in spatio finito contenta; secunda autem Hyperbola, quae quatuor habet ramos infinitos ad duas rectas asymptotas convergentes; tertia vero species prodiit Parabola duos habens ramos infinitos asymtotis destitutos. Simili porro ratione Lineas tertii ordinis sum persecutus, quas, post expositas earum proprietates generales, divisi in sedecim genera; ad eaque omnes septuaginta duas species NEMTONI TEvocavi.

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
