Latin
DEDICATORIA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsam vero methodum ita clare descripsi, ut pro quovis XII quovis Linearum ordine sequente divisio in genera facillime institui queat; cujus negotii periculum quoque feci in Lineis quarti ordinis. His deinde, quae ad ordines Linearum pertinent, expeditis, reversus sum ad generales omnium Linearum affectiones eruendas. Explicavi itaque methodum definiendi tangentes curvarum, earum normales atque etiam ipsam curvaturam, quae per radium osculi aestimari solet: quae etsi nunc quidem plerumque Calculo differentiali absolvuntur, tamen idem per solam communem Algebram hic praestiti, ut deinceps transitus ab Analysi finitorum ad Analysin infinitorum eo facilior reddatur. Perpendi etiam curvarum puncta flexus contrarii, cuspides, puncta duplicia, ac multiplicia; modumque exposui haec omnia ex aequationibus sine ulla difficultate definiendi. Interim tamen non nego, has quaestiones multo facilius Calculi differentialis ope enodari posse. Attigi quoque controversiam de cuspide secundi ordinis, ubi ambo arcus in cuspidem coeuntes curvaturam in eandem partem vertunt; eamque ita composuisse mihi videor, ut nullum dubium amplius superesse possit. Denique adjunxi aliquot Capita, in quibus Lineas Curvas, quae datis proprietatibus gaudeant, invenire docui; pluraque tandem Problemata circa singulares Circuli sectiones soluta dedi. Quae cum sint ea ex Geometria, quae ad Analysin infinitorum addiscendam maximum adminiculum afferre videntur, Appendicis loco ex Stereometria Theoriam solidorum eorumque superficierum per Calculum proposui, &quemadmodum cujusque superficiei natura per aequationem inter tres variabiles exponi queat, ostendi. Hinc, superficiebus instar linearum in ordines digestis, secundum dimensionum quas variabiles in aequatione constituunt numerum, in primo ordine solam superficiem planam contineri ostendi. Superficies vero secundi ordinis, ratione habita partium in infinitum expansarum, in sex genera divisi; similique modo pro ceteris ordinibus divisio institui poterit. XIII