# Introductio in analysin infinitorum xiv

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhard-euler/introductio-in-analysin-infinitorum/xiv

PRAEFATIO. poterit. Contemplatus sum quoque intersectiones duarum superficierum; quae cum plerumque sint curvae non in eodem plano sitae, quemadmodum aequationibus comprehendi queant, monstravi. Tandem etiam positionem planorum tangentium, atque rectarum, quae ad superficies sint normales, determinavi. De cetero, cum non paucae res hic occurrant ab aliis jam tractatae, veniam rogare me oportet, quod non ubique honorificam mentionem eorum, qui ante me in eodem genere elaborarunt, fecerim. Cum enim mihi propositum esset omnia quam brevissime pertractare, Historia cujusque Problematis magnitudinem operis non mediocriter auxisset. Interim tamen pleraeque quaestiones, quae alibi quoque solutae reperiuntur, hic solutiones ex aliis principiis sunt nactae; ita ut non exiguam partem mihi vindicare possem. Spero autem cum ista, tum ea potissimum, quae prorsus nova hic proferuntur, plerisque, qui hoc studio delectantur, non ingrata esse futura. INDEX (xIv) INDEX CAPITUM TOMI PRIMI. AP. I. De Functionibus in genere, pag. CCAP. II. De transformatione Functionum, CAP. III. De transformatione Functionum per substitutionem, CAP. IV. De explicatione Functionum per series infinitas, CAP. V. De Functionibus duarum pluriumve variabilium, CAP. VI. De Quantitatibus exponentialibus ac Logarithmis, per CAP. VII. De quantitatum exponentialium ac Logarithmorun series explicatione, CAP. VIII. De quantitatibus transcendentibus ex Circulo ortis, CAP. IX. De investigatione Factorum trinomialium, CAP. X. De usu Factorum inventorum in definiendis summis Serierum infinitarum, CAP. XI. De aliis Arcuum atque Sinuum expressionibus infinitis, XII. De reali Functionum fractarum evolutione, CAP. XIII. De Seriebus recurrentibus, CAP XIV. De multiplicatione ac divisione Angulorum, CAP. XV. De Seriebus ex evolutione Factorum ortis, CAP. XVI. De Partitione numerorum, CAP. XVII. De usu serierum recurrentium in radicibus aequationum CAP. indagandis, CAP. XVIII. De fractionibus continuis,

---

Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Introductio_in_analysin_infinitorum.
