Latin
INDEX CAPITUM
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum xix
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER CAPUT PRIMUM. DE FUNCTIONIBUS IN GENERE. Uantitas constans est quantitas determinata, perpetuo eumdem valorem servans. Ejusmodi quantitates sunt numeri cujusvis generis, quippe qui eumdem, quem semel obtinuerunt, valorem constanter conservant: atque si hujusmodi quantitates constantes per characteres indicare convenit, adhibentur litterae Alphabethi initiales a, b, c, &c. In Analysi quidem communi, ubi tantum quantitates determinatae considerantur hae litterae Alphabethi priores quantitates cognitas denotare solent, posteriores vero quantitates incognitas; at in Analysi sublimiori hoc discrimen non tantopere spectatur, cum hic ad illud quantitatum discrimen praecipue respiciatur, quo aliae constantes, aliae vero variabiles statuuntur. 2. Quantitas variabilis est quantitas indeterminata seu universalis, quae omnes omnino valores determinatos in se complectitur. Cum ergo omnes valores determinati numeris exprimi queant, quantitas variabilis omnes numeros cujusvis generis involvit.