Latin
TEMPERAMENTVM
Leonhart Fuchs, De historia stirpium 159-2
Unproofread scanNot analysed yet
TEMPERAMENTVM. Rapa calida sunt in secundo ordine, &humida in primo, VIRES. EX DIOSCORIDE. Satiui rapi elixa radix nutrit, inflat, carnem flaccidam generat, uenerem stimu lat. Decocto eius podagrae ac perniones fouentur. Ipsa etiam radix trita illita prodest. Si uerò quispiam in excauata radice rosaceum ceratum feruenti cinere liquefe cerit, exulceratis pernionibus proficiet. Asparagi eius decocti eduntur ciendae urinae accommodi. Semen in antidota &theriaca, praesertim quae dolores mitigare pos sunt, aptè additur. Potum uenenis aduersatur. Venerem concitat. Muria conditum, comestum minus nutrit, sed appetentiam excitat. Syluestre rapum miscetur medicamentis quae ad detergendam faciem reliquumque corpus, ex lupinorum, aut tritici, aut lolij, aut erui farina conficiuntur EX GALENO. Rapi semen uenerem excitat, utpote spiritum flatuosum procreans. Sic &radix concoctu difficilis est, inflatque &semen generat. Succus ex ea in corpus digestus temperato crassior est: ideoque si quis ultra modum esitauerit, &maximè si perfecte conficere eam nequeat, crudum succum in uenis congeret. Ad alui deiectionem nec conferre quicquam, nec officere dixeris, potissimum quando bene fuerit percocta, ut quę longam elixationem requirat, optimaque sit bis decoctionem perpessa. Sin crudior ingeratur, concoctioni pertinacius resistet, pariet inflationes, &stoma chum infestabit, nonnunquam etiam mordere illum non uerebitur EX PLINIO. Rapo uis medica inest. Perniones feruens impositum sanat. Item frigus pellit è pedibus aqua decoctum. Et ius feruens podagris etiam frigidis medetur. Et crudum tusum cum sale cuicunque uitio pedum. Semen illitum &potum in uino, contra serpentes &toxica salutare esse proditur. A multis uero antidoti uim habere in uino &oleo. Democritus in totum ipsum abdicauit in cibis propter inflationes. Dio cles magnis laudibus extulit, etiam uenerem stimulari ab eo professus. Item Diony sius: magisque si eruca condiretur. Tosta quoque articulorum dolori cum adipe pro dest. Syluestri ad leuigandam albicandamue cutem in facie totoque corpore, utuntur, mixta urina pari mensura. Eius succus circa messem exceptus, oculos purgat, mede tur caligini admixto lacte mulierum