Latin
EX PLINIO VALERIANO
Leonhart Fuchs, De historia stirpium 237-2
Unproofread scanNot analysed yet
EX PLINIO VALERIANO. Veteres medici de Cucurbita ita senserunt, ut eam aquam dicerent coagulatam. Galenus humidae putat uirtutis &frigidae, idque ex eo probat, quod ipsa in cibo sum prastomachum relaxat, bibendi desideria non excitat. Caetera etiam in Cucurbita tauillaut apertè frigidae pote statis exempla demonstret. Crudae &tritae leniunt omnem tumorem. In cibo sumptae molliunt uentrem. Succus earum, ut Galenus ait, ad conpescendum uelociter auriculae dolorem tepefactus infunditur. Idem succus &dollorem dentium mitigat, si diutius in ore teneatur. Sed &rosaceo mixtus, &unctioni corporis admotus, febrium restinguit ardores. Cinis aridae corticis efficaciter potest combusta sanare. Eundem cinerem didicimus ab expertis uulnera in uerretro iam in putredinem uersa purgare, &ad cicatricem usque perducere. Semini sicco illa uis tra ditur, ut in puluerem tusum &inspersum impleat uulnera quae cauata sunt. Quidam illud in uino bibendum dedere, ut solutiones alui fluentis inhiberet. Viticulae quoque Cucurbitę iam senescentes cum passo &aceto dysentericis datae, miro modo laucia intestina componunt, EX SYMEONE SETHI. Concoctu facilis, bonique succi est, &admodum nutrit. Sitim sedat, urinam cit, &uennem mouet. Calidis &siccis temperaturis prodest, &inflammationes uentris &iecoris ledat. Pituitosos autem lędit, colicosque affectus. Si malos humores assequitur, ab ijs corrumpitur, &malum succum generat. Semen genitale minuit, &Veneris appetentiam extinguit. Sanguis ex ea procreatus, consistentia tenuis est. Thoraci, pul moni &uesicae prodest. Succus ramentorum eius, cum rosaceo impositus, ad aures inflammatione laborantes confert. Integra uerò illita, calidas inflammationes refrigerat. DE COee, aeeie r COLOCYNTHIS Coloquint. CAPP CXXXVIII. 373