Latin
TEMPERAMENTVM
Leonhart Fuchs, De historia stirpium 331
Unproofread scanNot analysed yet
TEMPERAMENTVM Mandragora uincentem habet facultatem refrigeratoriam, adeò ut tertij sit or dinis refrigerantium. Veruntamen nonnihil etiam caloris inest, &in pomis humi. ditatis. Radicis cortex non tantum refrigerat, sed &desiccat. EX DIOSCORIDE VIRES. Succus colligitur è cortice recentis radicis tuso &praelis subiecto, quem insola. tum cum iam concreuerit, in fictili uase reponere oportet. Colligitur itidem è pomis succus, ignauior tamen. Delibratur radicis cortex, &traiectus lino ad usum suspen ditur. Quidam Mandragorae radices in uino ad tertias decoquunt, &traiectum per colum ius seruant, utentes cyathi unius mensura in peruigilijs, &doloribus, &in his quos sine doloris sensu secare autm urere uoluerint. Potus obolorum duorum pon dere cum mulsa aqua Mandragorae liquor, pituitam, nigramque bilem ueratri modopurgat. Verum maiore copia potus uitam adimit. Miscetur medicamentis ocularibus, &ijs quae dolores finiunt, pessis quoque emollientibus. Per se semioboli pondere appositus, menses &foetus trahit. Sedi pro balano subditus somnum facit. Radixebur emollire fertur, si senis horis cum eo decocta sit, &in quam uoluerit aliquis formam fingi &formari facilem reddere. Folia recentia, oculorum &quas ulcera exci tarunt inflammationibus cum polenta illita prosunt. Discutiunt eadem omnem duri tiem, abscessus, strumas, tuberculaque, quinque aut sex diebus leniter confricata. Stigma tasine ulceratione delent. Folia condinta sale seruantur in eosdem usus. Radix autem trita ex aceto ignibus sacris, &serpentium ictibus ex melle aut oleo medetur. Stru mas atque tubercula ex aqua disijcit. Articulorum dolores cum polenta sedat. Conficitur citra coctionem uinum è cortice radicis. Ternae minae in uini dulcis metretam conijciuntur. Dantur ex eo terni cyathi, ijs qui secari, aut uri debent, ut antè dictum est. Siquidem nullo tunc afficiuntur dolore, eo quod somno quodam pressi torpescant Mala olfactu, &comesta soporem afferunt. Potest idem &eorum succus. Nimius ta men eorundem usus obmutescere facit. Semen malorum potum uterum purgat, appositumque cum sulphure ignem non experto rubra foeminarum profluuia sistit. volligitur ex radice liquor, ea scarificata multifariam, &eo quod erumpit, in ca suum uas recepto. Est autem liquor succo efficacior. Sed non ferunt omnibus locis liquorem radices, idque experientia ostendit.