# Errata medicorum recentiorum 100

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/100

Quod si in eo elaborabimus, ut quod influxit retrocedat, corpus plenum non admittet. Ad haec igitur ambo totum corpus euacuare oportet, aut omnino ad contraria loca retrahere quod patienti particulae influit, quo perfecto opere prius a parte repellendum, mox disper gendum. Quanto emper minora fit, tanto expeditior euacuatio. Ex quibus uerbis nihil aliud colligitur, nisi quod in interiorum membrorum inflammationibus in principio non sit, neque per ipsam inflammationem, neque per partem ualde uicinam euacuandum. Verbi gratia, factis extrinsecus in membri patientis superficie scari ficationibus, adhibitisque cucurbitulis, sed aut transferendus ad alias partes qui in aegra continebatur sanguis, aut foris a corpore expel lendus, diligenter tamen obseruato, ne qua ex accidente laesio sequatur, ita ut morbus non efficiatur maior, auctis iis quae in inflam matione sunt praeter naturam, calore, plenitudine, & inde nata tensi one ac dolore, idque in parte inflammata, uel in parte opposita retractione, uel etiam febre in toto corpore. Quod non commodius fieri potest, quam sanguinis missione per sectionem uenae amplae, cuius origo coniunctissima sit origini uenae, quae peculiariter alit partem aegram, a qua trahere propositum est, qualis est in Pleuriti de basilica, & in angina humeralis, è directo aegram partem respi cientes. Rectitudinem autem, ne silentio transeam, intellige non ma thematicam, sed naturalem, quae in neruis & uenis fit secundum silamenta, quam satis constata latere dextro ad cubitum dextrum perpetuo incessu procedere, non autem ad sinistrum. Ergo ut com mode fiat retractio, non est facienda ex ipsa parte dolente, neque ex contigua uehementer per consensum condolente, sed deinceps consequente, idque ad extremam usque ac distantissimam, non quouis modo, sed secundum directum. Id quod Galenus libro de uenae sectione probat, in hanc scribens sententiam: Sed & reuulsio e directo facta, euidens iuuamentum celeriter ostendit, at econuerso nequaquam. Haec enim retractionis species plurimum & citissime a loco inflammationem patiente euacuat. Primum nanque ex uicinis partibus deterior sanguis trahenti cedit, celeriterque uitiosus san guis ex partibus transmittentibus profluit, adiuuante impetu facultatis excretoriae eo uergente. Quoniam uero laborans particu la in propositam sectamque uenam sese exonerare nititur, utpote fa miliarissimam, communitatemque cum ea habentem, necesse est, si insignis copia adest, regurgitare humoris partem in proximam uenam, quae maximam societatem habet cum loci aegrotantis peculi ari uena: potentissime itaque retrahet haec uenae sectio humorem ab inflammatione, peculiarique eius uena, quando ea sese in sectam ue nam, ut paulo ante diximus, exoneret.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
