Latin
ERROR XXXVIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 101-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XXXVIII. Rrat magna recentiorum Medicorum pars, dum Din Colico cruciatu ac dysenteria, medicinas pur gantes, ex Scammonia &similibus confectas, exhibent. Magnam iuniorum Medicorum partem in Colica exhibere medicinas purgantes, easque ex Scammonia atque Turbit confectas, non aliunde certius quam ex eorundem libris agnoscitur, in quibus eclegmata seu electuaria, ut uocant, Indi &Diapheniconis, iis qui Co licę dolore laborant propinanda docent, quorum confectionem Scammonia atque Turbit etiam constituunt. Ita non desunt, qui &in Dysenteria eius farinae medicamina propinant, sicut est electua rium de succo rosarum, aut de prunis solutuum, quorum constitutio citra Scammoniam non sit. Quamuis nec etiam eorum sententiam probem, qui Rheubarbaro, utcumque etiam torrefacto, utun tur. Hi nanque, etsi ueterum se ea in re exemplum imitari existiment, falluntur tamen sua opinione: nec enim unquam aliquem ex ueteribus, immo nec Auicennam, eorum principem, Rheubarbaro ad subducendam aluum usum fuisse comperient. Neque id mirum, antiquorum LI.