# Errata medicorum recentiorum 102

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/102

liquotum enim Rheubarbarum a nostro penitus diuersum erat, id quod errore tertio ostendimus. Hinc cum nostrum hoc Rheubarbarum aliud sit ab eo, quo ueteres utebantur, decipi necessarium est eos, qui hoc nostro se ad antiquorum exemplum uti putant. Quod uero in Colico cruciatu non sit utendum medicamentis pur gatoriis ratio est, quoniam magnam humorum copiam ui forti, qua praedita sunt, ad uentriculum, ac dein quoque ad intestina trahunt, atque hoc pacto dolorem Coli adaugent. Quod eo etiam citi us sit, quod illic sit magna obstructio, atque adeo una cum excrementis, humorum quoque attractorum per medicamenta ingens copia, in intestinis detinetur, quod non sine magno & dolore & aegri pe riculo summo fieri potest. Cuius rei testis est, recentiorum Medicorum numen & idolum, Auicenna, qui Fen xvi. Canon. iij. tractat. iiij. capite primo de Colicae cura ita scribit: Et accidit inter dum, ut medicinae attrahentes ex corpore, attrahant ad intestina humores malos alios, & quandoque attrahunt humores puros, qua re aggregantur excoriatio & Colica simul, & hoc est ex nocumen tis mortalibus. Hinc est quod Galenus, uel quisquis tandem eius libri author fuit, cap. iiij. Dinamidiorum, omnes Colica affectos ad purgationes inhabiles esse affirmat. Quod etiam confirmat historia, quae scribitur à Galeno lib. xiij. Therap. Metho. cap. vij. de quodam iuuene, qui saepe Colico cruciatu affectus, ex Scammoniae succo purgatus est. Cum autem bene largiterque fuisset uacuatus, postea similis rediit cruciatus. Quod deinde audiens Galenus symptomataque eius expendens, intellexit noxam ex Scammonia in illis maxime intestinis procubuisse. Ideo ut cautos redderet Me dicos, ne simili noxa aegros afficerent, libro primo de affectis locis iis modum praescribit, quem propinandis medicamentis in Coli cruciatibus obseruare debent, dicens: Non est dubium, quin pos sint ea exhiberi, quae educunt humores ex intestinis, nec aliunde alios attrahunt. Hoc autem eodem teste, potest confectio, quae Hie ra picea nominatur, si cum clysteri iniiciatur. Fortiora autem minime adhibenda sunt. Ita & Oribasius in libro Curationum in pri mis clysterem adhiberi ex mulsa, aut exsucco Ptisanae docet, & cibos enchymos, & qui non facile corrumpantur accipere. Oportere autem & euacuari humores, aut temperari. Neutrum tamen fieri posse ait. Quibus uerbis subindicat, non posse medicamentis purgatorijs in Coli curatione fieri euacuationem, obstructa enim esse intestina.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
