Latin
ERROR XXXVIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 103
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum, quod purgantibus medicamentis, ex Scammonia &huius generis fortibus confectis, nec in dysenteria sit utendum, euin citur ex Hippocrate, qui in libro de morbis, qui extra dysenteriae curationem ex professo tractans, nihil medicamentorum deiicien tium aluum exhibet, sed uentrem cum lacte decocto tantum diluit. Id quod facit paulo post, in Lienteriae quoque curatione. Nec discedit ab Hippocratis sententia Alexander Graecus, lib. ij. cap. viij. qui curationem dysenteriae in hunc modum tradit: Dysenterico rum ergo fluxum, uentrisque &intestinorum curabis stipticis cataplasmatibus. Et potui dabis lac decoctum, sit autem non minus he mina una. Cornelius quoque Celsus bonus Hippocratis interpres. lib. iiij. cap. xv. de dysenteriae curatione, omnia ea fugienda esse „docet, quae exulcerationem concitari possint, ob id ait: Oportet in primis conquiescere. Siquidem omnis agitatio exulcerat, deinde ieiu num sorbere uini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta. Et paulo infra: Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere oportet uel Ptisanae cremorem, uel lac, uel adi pem liquatam, uel medullam ceruinam. Iam si ex Celsi consilio omnia quae exulcerationem mouere nata sunt, abiicienda procul erunt, quid per Deum immortalem remotius abesse debet, quam purgatorium medicamentum? quod ui sua magnam acrium humorum molem ad exulcerata iam intestina deducit. Proinde recte ad modum author Dinamidiorum capite quarto dixit, Dysenteria affectos purgationi per medicamenta ineptos esse. Quod &Gale nus lib. xiij. Therap. Metho. cap. iij. iis uerbis insinuat: Neque igitur cum uel circa sedem, uel aliquam huic uicinam partem initium plegmones incidit, aluum deiicies. Neque cum in uesica uel renibus coepta est, pharmaca quae urinas prouocent, bibenda dabis. Nec si mulieri in utero uel pudendo insedit, menses huic prouocabis, „sed ad alias partes quae maxime longinquae sunt, semper auersio„ nem facies. Et rursus libroprimo ad Glauconem, cap. xiij. inqui„ ens: Sed neque si fuerit febris cum profluuio uentris, alia est opus „euacuatione, uerum haec sola sufficit, quamuis non sit pro multitu dinis ratione. Quicunque enim iis plura adimere fore necessarium putantes aut sanguinem mittere, aut uentrem mouere tentarunt, in grauiora pericula duxerunt. Quod si itaque in alui profluuio cum febre Galenus medicinam aluum subducentem, obuitandum ani mae defectum, propinare prohibuit, cur non magis ad eiusdem ex hibitione cauebit Medicus in Dysenteriae malo? Vbi non solum ad eius acceptionem maior sequitur intestinorum exulceratio, uerum etiam LII. m animae defectus ob crebrum egerendi conatum multo celerius accidit, cui malo antea quoque affecti Dysenteria plus satis obnoxii sunt.