Latin
ERROR XXXIX
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 104-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XXXIX. Erperam ac praeter decorum Medici iuniores Cacochymiam definiunt, eandemque repletionem ad uirtutem alio nomine uocari non minori errore affirmant. Vt errorem hunc certius deprehendere queant studiosi, rem ab ouo, ut dicitur, repetemus. Recentiores duplicem repletionem faciunt, &hoc recte quidem, unam ad uasa, alteram ad uirtutem nominantes. Aut unam in quantitate, &alteram in qualitate, illamque alio nomine Plectoriam, ita enim loquuntur, hanc uero Cacochy miam appellant. Plectoriam autem seu repletionem in quantitate definiunt esse, ubi omnes simul humores sua quantitate excedunt, aut unus tantum. Cacochymiam uero, ubi humores sua qualitate tantum, puta frigiditate, aut caliditate, humiditate aut siccitate exu perant. Et illam alio nomine uocari Repletionem ad uirtutem docent. At quantum sic definiendo fuerint hallucinati, iam meridiano sole clarius indicabimus. Primum itaque omnium in diuidendo ab eisdem erratum est, dicentibus, Repletionem unam esse in quanti tate, &eam dici Plectoriam: alteram in qualitate, &illam uocari Cacochymiam.