# Errata medicorum recentiorum 104

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/104

Id quod testatur Galenus, qui paulo post subdit: Ani mo deficiunt & in morbo, cui Cholerae nomen est, & in profluuiis uentris, & difficultatibus intestinorum ac leuitatibus. Idem hoc quod praedicti authores, docet & Auicenna, quem utinam iunio res Medici in iis magis, ubi recte ac cum uetustioribus sentit, quam in iis, ubi falsa docet, imitari uoluissent. Is enim Fen xvi. Canon. iij. tractat. ij. cap. vij. de cura exulcerationis intestinorum ita inquit: Et si fuerit necessaria euacuatio propter humoris malitiam, utere 2 ea cum timore & cautela, & stude, ne solutiuum uehementer noce at uestigio & ulceri, immo sit sicut Myrobalanus, et rectisica ipsum cum eo quod miscetur ei ex eis quae sunt sicut Dragagantum, & si „ milia. Si itaque Myrobalanus ex Auicennae sententia, cui praecipua uis est extinguendi bilis feruorem, sine medicamine conglutinandi uim habente, exhiberi non debet, quid de Rheubarbaro sentiendum erit? At sufficiant ista ad confutationem eorum, qui in Coli dolore ac Dysenteria medicamentis trahendi ui praeditis utuntur temere.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
