# Errata medicorum recentiorum 105

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/105

Quando potius ex ueterum sententia ita diuiden dum erat. Repletio duplex, una ad uasa, altera ad uirtutem. Ad ua sa rursus duplex, nam una est Plethora, altera autem Cacochymia Hoc modo uero esse diuidendum, ex earundem descriptionibus probabimus. Galenus porro libro quarto Therap. Metho. capiiij. & lib. xiij. cap. iij. eas ita definit: Vbi aequabiliter inter se succi seu humores sunt adaucti, id & Plethoram Graeci uocant, nos Ple nitudinem, & succorum abundantiam dixerimus. Vbi uero uel flaua bili, uel nigra, uel pituita, uel serosis humoribus refertum corpus est, eum habitum Cacochymiam, quasi succorum uitium dicas, nominant. Et libro secundo de tuenda sanitate. Plethora, inquit, est succorum aequabiliter se habentium redundantia. Cacochymia uero uitiosi succi abundantia & copia. Repletio autem ad uirtutem, eodem Galeno lib. iiij. de tuenda sanitate teste, est quae uires praegrauat. Ex quibus Galeni descriptionibus manifestu fit primo errore, iuniores in Plethorae descriptione, dum eandem eti am esse affirmant, ubi unus humor abundat. Nam id ex diametro cum Galeni definitione pugnat, qui eam humorum omnium ex aequo abundantiam esse dicit. Proinde ubi unus abundat humor, non Plethora, sed Cacochymia appellari debet, quemadmodum ex eius definitione satis constat. Secundo errant describendo Cacochymiam, asserentes eam esse, ubi humores sua qualitate excedunt, cum ea sit ex Galeni sententia, ubi unius ex humoribus adest copia ac abundantia. Quod si uerum est, certe non qualitate tantum sed etiam quantitate nocet Cacochymia, id quod Galeni etiam do cent uerba, dum inquit: Vbi flaua bili uel nigra, uel pituita refertum corpus est, Cacochymiam nominant. Si itaque humore aliquo cor pus in Cacochymia refertum est, ergo merito repletio ad uasa, aut in quantitate uocatur, quando sine uenarum extensione corpus re fertum dici non possit, non autem repletio in qualitate, quando ea potius sit, ubi sanguis sua qualitate excedit. Id quod testatur Galenus lib. xi. Therap. Methodi, cap. xij. in hunc modum scribens: Porro deficiunt redundantque quaedam in quantitate, quaedam in qualitate. In quantitate, cum sanguis immodice est auctus, aut rur sus minor redditus. In qualitate, cum uel calidus, uel frigidus, uel crassus, uel tenuis plus iusto minusue est effectus. Atque adeo differt Cacochymia a repletione in qualitate, quandoquidem & illarum etiam curatio differt: illa enim, ut dicemus, purgantia medicamenta LIII amenta, haec uero alterantia solum desyderat. Tertio errant, quod Cacochymiam repletionem ad uirtutem nominant.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
