# Errata medicorum recentiorum 106

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, ERROR XXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/106

Nam etsi omnis Plethora, omnisque Cacochymia repletio ad uirtutem dici queat, tamen econuerso quae uere repletio ad uirtutem dicitur, neque est Plethora, neque Cacochymia: ut si quis cibum boni succi non in tanta quantitate sumat, ut extendat uentriculum, eum tamen, eisi modicum, ob imbecillitatem concoquere non potest, tunc quia grauat uirtutem, uocatur repletio ad uirtutem: non autem Pletho ra, quia uentriculum quantitas cibi sumpta non extendit: nec Ca cochymia, quia uitiosi nihil in se continet. Ideoque repletio ad uirtu tem reliquis non commiscetur, sed seorsum diuisionis membrum constituit. De ea loquitur Hippocrates lib. ij. Apho. xvij. dicens οκον ἂν ῥοφὴ πλείω παρὰ φύσιν ἐσίλοι, τοῦτο νόσον ποιει. Id est Vbi cibus praeter naturam plus ingestus est, hic morbum facit. In cuius Aphorismi explicatione Galenus multa de ista ad uirtutem repletione disserit, atque ibidem ad nostram sententiam repletionem diuidens, in eum modum scribit: Plus cibi quam modo naturae conueniat, repletio nominatur. Verum ea in nostris corporibus duplex est, una quantum ad uasorum amplam capacitatem, altera, „ quantum ad illam, quae nos gubernat, naturam, de qua nunc Hip „ pocrates docet. Ista autem nemo frustra me admonuisse existimet, quando ad istarum definitionum praescriptum facile etiam curati onem adhibebit Medicus. Plethora nanque, referente Galeno libro xiij Therap. Metho, cap. iij. sanguinis missione curatur. Cacochy mia autem purgatione, quae cuique superanti succo sit accommoda ta, corrigitur. Ea uero quae ad uirtutem dicitur, sola uirtutis robo ratione sanatur. Redundantia autem in qualitate, alteratione tan tum, manente adhuc substantia, curatur. Quod si uero recentiorum praescripto obsecundatus fueris, mox a uera medendi metho do te aberrare continget. Ex his itaque colligitur, quod quemadmo dum Plethorae, Cacochymiae atque repletionis ad uirtutem diuersae sunt curationes, ita etiam easdem inter se esse diuersas ac differentes conuenit, atque adeo commentum iuniorum plane frigidum est, re pletionem ad uirtutem, alias Cacochymiam nominari. ERROR XL. INdocte admodum, ac praeter antiquorum exem A plum agunt iuniores, qui in curando renum Calcu lo, assidua Clysterium iniectione aegros excarnificant. Frequens clysterium usus in iis, qui renum calculo laborant, ideo damnandus uidetur, quod sua quantitate ac copia intestina extendentes, meatus, per quos calculo ad uesicam transitus est, co artant, quo nomine non solum dolor auctior sit, sed & calculi tran situs impeditur.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
