# Errata medicorum recentiorum 11

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum, RTIS STVDIOSOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leonhart-fuchs/errata-medicorum-recentiorum/11

Id quod prudentissime etiam admonuit Galenus ita disserens, Oportet eum qui melius alijs quicquam sit intellecturus, statim & natura & quae doctrinae rudimentis multum alios excellere: ubi uero ad adolescentiam peruenerit, ueluti curio so quodam ueritatis amore rapi, ac si numine aliquo foret afflatus: & neque diem neque noctem intermittere properando, ac summa in tentione disciplinam earum rerum appetendo, quae sunt ab illu stribus authoribus ueteribus traditae. Vbi uero illas perdidicerit, tunc iuditium adhibere, atque examen diurnum, & quae nam sibi in uicem consentiant, quaeue discordent, diligentius considerare atque ita haec quidem eligere, illa uero repudiare. Atqui uidemus hoc seculo, foelicissimam hanc discendi rationem esse penitus inuer sam, adeo ut pessima primo loco discamus, optima autem uel om nino negligimus, uel tenuiter saltem, idque in postremis, attingimus. Hinc factum, ut peruerso quorundam iuditio, pessimi pro opti mis, crassi pro eruditis irrepserint, ita ut neglectis optimorum au thorum placitis, hic Auicennam sibi delegerit, ille uero Arnoldum quendam mordicus tenuerit: alter item Sauonarollam exoscula tus sit: atque adeo unusquisque quocunque sua adactus est insania ac in scitia, huc delatus est, putans sese hoc pacto Medicinam per cor pendium assequi posse. Ea causa istorum etiam animis tam pertina citer imo tam peruicaciter, insedit, atque infixa est opinio, ut piacu lum ducant, uel latum unguem ab eo quem imitandum proposue runt, dissentire, adeoque immemores illius Luciani in Hermotimo, ουδὲ ἀπ δὴ δὲ τὸ λόγου ποιήσομεν, ἐνʼ ἂν ἥμας οἱ πόδες φερωσιν ἰκεῖσι ἄπιμεν, Innumeris errorum labyrinthis impliciti, ad ueri cognitionem peruenire non potuerunt. Ne autem perpetuo intanta rerum caligine uersarentur Medicae professionis studiosi, uo lui nonnullos Recentiorum, Arabumque authorum errores in unum compilare uolumen, ut ex istis quid posthac de praedictis sentien dum sit plane intelligant, discantque Leonem ex unguibus aestima re. Neque temere me facturum existimaui de tot celebratis uiris iu dicare, cum ueritate ipsa nihil habeam antiquius. Digessimus au tem opus uniuersum in Tomos tres, in quorum primo errata quę ad herbarum, plantarumue, ac reliquae materiae medicae notitiam attinent, tractamus. In secundo uero, quę ad medendi methodum. In tertio VI. In tertio, quae ad Anatomiam seu sectionem membrorum corporis pertinent, attingimus. Caeterum ne mirentur Studiosi, & hi maxi me qui nihil nisi eleganter dictatum audire patiuntur, me passim Barbaros citando, barbara eorundem dictione usum, id enim non sine causa a me factum sciant.

---

Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Errata_recentiorum_medicorum.
